ENGLECHERIA al. ENGLECERIA

ENGLECHERIA al. ENGLECERIA
ENGLECHERIA, al. ENGLECERIA
fictitium substantivum q. Anglictas, vel nativitas Anglica, appellatio priscae apud Anglos legis. Cum enim omnes, per universum Angliae regnum, Dani, sub praerextu inspiciendorum armorum, uno eodemqueve die ab Aethelredo essent occisi; Canutus dein Danorum Rex regni solium adeptus, quo sibi suisqueve in posterum melius caveret, exercitum retinere statuit. Quod cum populo grave esset, Barones Angliae, erga Regem fideiussores exstitêre, Danos in posterum securos fore. Itaque aliquo occiso, nisi constaret de eius Englescheria, gravis poena lege sancitâ exigebatur: minus autem puniebatur reus, si Anglum fuisse, qui occisus erat, constitisset. Sic lex haec lata fuit, in praesidium extraneorum, videl. Danorum primo, et deinde, cum ingressi essent Normanni, Francigenarum; quorum caedes multo gravius, quam Anglorum plectebatur, sed sustulit legem Eduardus III, An. Regni 14. Vide Henr. Spelm. Glossar. Archaeol.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”